- ORITHYIA
- I.ORITHYIAMarthesiae filia, Amazonum post matrem Regina, tum ob belli industriam, tum ob perpetuam virginitatem, conspicuam se, ac mirabilem praestitit. Haec ubi comperit, bellum, vim quoque sororibus suis illatam ab Hercule et Theseo, hortatur comites in ultionem, frustraque Pontisinum, et Asiam domitam esse dicit, si Graecorum non tam bellis, quam rapinis, pateant. Auxilium a Rege Scitharum capit. Sed ante proelium dissensione ortâ, ab auxiliis desertae Amazones, belloque ab Atheniensibus vicatae, receptaculum tamen habuêre castra sociorum, in regnumque reversae sunt. Ei Penthesilea successit. Iustin. l. 2. c. 4. Boccat. de clar. mul. c. 18.II.ORITHYIAfilia Erechthei Athenarum Regis, quam cum Boreas adamaret, neque bonâ cum gratiâ nuptias eius posset impetrare, vi eam rapuit, raptamque tulit in Thraciam, et ex ea Zerhen et Calaim suscepit, qui cum Argonautis in Colchos navigarunt, et Harpyas fugaverunt. Nomen habet ἀπὸ τοῦ ὄρεος, monte, et θύω, concitor. Quidam tradunt, eam raptam a Borea Strymonis filio, inter quos Hesagoras, idque Poetas ab homine transtulisle ad ventum. At Hermias Platonicus scripsit, Aquilonis impetu eam ex alto praecipitatam, atque inde datam fabulae occasionem. Eleganter descripsit hunc raptum Apollonius Argon. l. 1. quem potissimum imitatur Ovid. Metam. 6. Meminit et Plato in Phaedro, ubi Socrates quoque fabulam refert ad ventum Borealem, qui ipsam cum Pharmacea ludentem de proximis petris deiecerit. Propert. l. 3. El. 6. v. 13.Inselix Aquilo, raptae timor Orithyiae.Actias Orithyia dicitur Virgilio Georg. l. 4. v. 43. Hinc Musaeus,Α᾿τθίδος οὐ Βορέην ἀμνήμονα κάλλιπε Νύμφης.Nonnus, Dronys. l. 1.Ναὶ λίτομαι, Βορέης, ὡς ἥρπασας Α᾿τθίδα Νύμφην.Dionysius factum hoc ait ad Ilissum, cum alii uxta fontem Cephisium contigisse velint. Sic enim ille, v. 424.——— Πρὸς αὐγὰς Α᾿ττικὸν οὖδας,Τοῦ διὰ θεσπεσίου φέρεται ῥόος Ι᾿λιςςοῖο,Ε῎νθεν καὶ Βορέης ποτ᾿ ἀνήρπασεν Ω᾿ρείθυιαν.Suidas Ω᾿ρείθυια ἡ τοῦ Βορέου ἐρωμένη. Vide Nat. Comit. l. 8. c. 2. et Cael. Rhodig. l. 15. c. 23. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.